FERIS

FERIS
FERIS
apud Romanos, in arena sontes obiecti primum sunt, Appio Claudio, et M. Fulvio Coss. a quo horrore publico edicto matronae sunt summotae. Meminit immanis spectaculi Tertullian. l. singulari, ubi hoc modo defunctis parentatum fuisse graviter conqueritur. Obiciebantur autem illis homines, vel soluti, ut historia de Androclo, apud A. Gell. l. 5. c. 14. docet, vel vincti: Ita enim homines cruci affixi, in publicis spectaculis, frequenter a beftiis lacerati sunt. Unde de Laureolo Matt. l. 1. spect. Epigr. 7. cuius epigraphe poena laureolo.
Qualiter in Scythica religatus rupe Prometheus,
Assiduam nimio pectore pavit avem.
Nuda Caledonio sic pectora praebuit urso,
Non falsâ pendens in eruce Laureolus.
Vopisc. in Aurel. Sane Mnestheus postea surrectus ad stipitem, bestiis obiectus est etc. Quem morem infamis, et infanda illa turpitudo Neronis expressit, quâ Viros Feminasque ad stipitem deligatos, ipse ferae pelle contectus emissus e cavea, medios invadebat apud Suet. in eo, c. 49. Cuius mentio quoqueve apud Xiphilin. e Dione: Μειράκια καὶ κόρας ςαυραῖς γυμνὰς προσδέων, θηρίου δέ τινος δορὰν ἀνελάμβανε καὶ προσπίπτων σφισὶν ἠσέλγαινε, ὥσπερ τὶ ἐςθίων. In Christianos praecipue haec crudelitas postea exercita est. Hinc Paulus Ap. se Ephesi θηριομαχῆται, cum feris pugnasse, memorat: et de Blandina martyre narrat Euseb. l. 5. c. 1. eam in ligno suspensam ac prostitutam lanienae incurrentium ferarum, ob continuam orationem, multam alacritatem iniecisse certantibus, vide Lips. de Cruce l. 3. c. 11. Similiter Ignatium, Praesulem in Antiochenum, Romam deductum esse, ut ibi bestiis in Circo obiceretur, natrat supra laudatus Euseb. l. 3. c. 32. et nota acclamatio: Christianos ad Leones. Hodie in Imperio Magni Mogolis non alia certior ad honores, et summas dignitates via est, quam cum Feris certamen, quod solo acinace instructi suscipere tenentur; gravissimâ in eos poenâ statutâ, qui aliud quoddam armorum genus praeter eum adhibuissent, testibus Indicar. rer. Scriptoribus. Vide supra in voce Bestiarii, ac infra Ludii, it. ubi de Plagiariis. Alia erat ratio τῶν παραβόλων, qui mercede conducti cum feris congrediebantur, uti videre est hîc passim, in vocibus Audaces, Pancarpum, Parabolani. Ceterum, in venatione, Feram apud Persas ferire olim non licuit, priusquam telum misisset Rex, usqueve ad Artaxerxis principatum cui Longimani cognomen fuit. Hic enim, si fides Plutarch. Apophth. c. 7. primus permisit, in venatione, eum qui vellet ac posset primum conicere telum. Sed iam olim id licuisse, viderur colligi posse ex Xenophonte, qui Cyaxarem edixisse, ne quis feriret prius, quam Cyrus feriendo satiatus esset, narrat Παιδ. l. 1. Simulqueve Cymm. id permittere voluisse, negat. Apud Macedones idem rigor, unde Hermolaus puer nobilis ex Regia cohorte, Curt. l. 8. c. 6. etc. quum aprum telo occupasset, quem Rex ferire destimaverat, iussu eius verberibus affectus est, Apud eosdem, qui feram nondum extra retia confecisset, accumbendi in cena ius non habuisse, diximus supra ubi de Accumbendi ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Feris — Sp Fèris Ap Ferry L JAV apyg. (Vašingtono v ja) …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • FErIS — Fehlererfassung und Informations System EN error detection and information system …   Abkürzungen und Akronyme in der deutschsprachigen Presse Gebrauchtwagen

  • FERÎS — (C: Fersâ) Ağaç halka, çenber. * Yaralı. Maktul …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

  • FERÎŞ — Yakında doğurmuş hayvan …   Yeni Lügat Türkçe Sözlük

  • Boners Feris — Sp Bòners Fèris Ap Bonners Ferry L JAV Baundario apyg. c. (Aidahas) …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Pacto Autonomista - Liberal — Saltar a navegación, búsqueda El Pacto Autonomista Liberal (PAL), fue una alianza de partidos a nivel Provincial en la Provincia de Corrientes. Nucleaba en ella a los Partidos Autonomista y Liberal de aquella Provincia. Fue fundada en el año 1961 …   Wikipedia Español

  • Pacto Autonomista — El Pacto Autonomista Liberal (PAL), fue una alianza de partidos a nivel Provincial en la Provincia de Corrientes. Nucleaba en ella a los Partidos Autonomista y Liberal de aquella Provincia. Fue fundada en el año 1961 y finalizó en el año 2000. El …   Wikipedia Español

  • Isabel Viudes — Infobox Senator | name=Isabel Viudes nationality=Argentine office=Argentine Senator from Corrientes Province party=New Party Corrientes term start=15 March 2006 [ [http://www.lanacion.com.ar/789204 Fuerte debate en el Congreso por el feriado del… …   Wikipedia

  • Isabel Viudes — Isabel Josefa Viudes Senadora de la Nación Argentina por Corrientes Actualmente en el cargo Desde el 15 de marzo de 2006[1] …   Wikipedia Español

  • Corrientes Province — Corrientes Taragüí (Guaraní)   Province   Clockwise from top: I …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”